THOMAS À KEMPIS: DE IMITATIONE CHRISTI
https://www.thelatinlibrary.com/kempis/kempis1.shtml
Liber Primus
Admonitiones ad Vitam spiritualem utiles.
Cap. I. De imitatione Christi et contemptu mundi omniumque eius vanitatum.
1. Qui sequitur me non ambulat in tenebris dicit Dominus. Hæc sunt verba Christi, quibus admonemur quatenus vitam eius et mores imitemur, si volumus veraciter illuminari, et ab omni cæcitate cordis liberari. Summum igitur studium nostrum, sit in vita Jesu meditari.
2. Doctrina Ejus omnes doctrinas Sanctorum præcellit, et qui spiritum haberet absconditum ibi manna inveniret. Sed contingit quod multi ex frequenti auditu Evangelii parvum desiderium sentiunt, quia spiritum Chrisi non habent. Qui autem vult plene et sapide verba Christi intelligere, oportet ut totam vitam suam illi studeat conformare.
3. Quid prodest tibi alta de Trinitate disputare, si careas humilitate unde displiceas Trinitati? Vere alta verba non faciunt sanctum et justum, sed virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire compunctionem quam scire definitionem. Si scires totam Bibliam, et omnium philosophorum dicta quid totum prodesset, sine charitate et gratia? Vanitas vanitatum et omnia vanitas præter amare Deum et illi soli fervire. Ista est summa sapientia per contemptum mundi tendere ad regna cælestia.
4. Vanitas igitur est divitias perituras quærere, et in illis sperare. Vanitas quoque est honores ambire, et in altum se extollere. Vanitas est carnis desideria sequi, et illud desiderare unde postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est longam vitam optare, et de bona vita modicum curare. Vanitas est præsentem vitam solum attendere, et quæ futura sunt non prævidere. Vanitas est diligere quod cum omni celeritate transit, et illuc non festinare ubi sempiternum manet gaudium.
5. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere, et ad invisiblia te transferre. Nam sequentes suam sensualitatem maculant conscientiam, et perdunt Dei gratiam.
Cap. 2. De humili scire sui ipsius.
1. Omnis homo naturaliter scire desiderat. Sed scientia sine timore Dei quid importat? Melior est profecto Rusticus humilis, qui Deo fervit, quam superbus Philosophus, qui se neglecto cursum cæli confiderat. Qui bene se ipsum cognoscit sibi ipsi vilescit, nec laudibus delectatur humanis. Si scirem omnia quæ in mundo sunt, et non essem in charitate, quid me juavert coram Deo, qui me judicaturus est ex facto?
2. Quiesce a nimio discendi desiderio, quia ibi magna incitatur distractio et deceptio. Scientes volunt libenter docti videri et sapientes dici. Multa sunt quæ scire animæ parum vel nihil prodest. Et valde insipiens est, qui aliquibus magis intendit, quam his quæ saluti suæ deserviunt. Multa verba non satiant animam, sed bona vita refrigerat mentem, et pura conscientia magnam ad Deum præstat confidentiam.
3. Quanto plus et melius scis, tanto gravius judicaberis inde nisi sancte vixeris. Noli ergo extolli de ulla arte vel scientia, sed potius time de data tibi notitia. Si tibi videtur quod multa scias et satis bene intelligas, scito tamen quia sunt multo plura quæ nesci. Noli sapere altum, sed ignorantiam tuam magis fatere. Quid te vis alicui præferre, cum plures doctiores te inveniantur, et magis in lege periti. Si vis aliquid utiliter scire, et discere, ama nesciri, et pro nihilo reputari.
4. Hæc est altissima et utilissima lectio, sui ipius vera cognitio, et despectio. De se ipso nihil tenere, et de aliis semper bene et alte sentire magna sapientia est, et perfectio. Si videres aliquem aperte peccare, vel aliqua gravia perpetrare, non deberes te meliorem exstimare, quia nescis quamdiu possis in bono stare. Omnes fragiles sumus, sed tu neminem fragiliorem te ipso tenebis.
Cap. 3. De doctrina veritatis.
1. Felix quem Veritas per se ipsam docet, non per figuras et voces transeuntes, sed sicuti se habet. Nostra opinion, et noster sensus sæpe nos fallit, et modicum videt. Quid prodest magna cavillatio de occultis, et obscuris rebus de quibus nec argueur in judicio, quia ignoravimus? Grandis insipientia quod neglectis utilibus, et necessariis, ultro intendimus curiosis, et damnosis. Oculos habentes, non videmus.
2. Et quid nobis de generibus et speciebus, cui æternum Verbum loquitur a multis opinionibus expeditur. Ex uno Verbo omnia, et unum loquuntur omnia et hoc est Principium quod et loquitur nobis. Nemo sine illo intelligit, aut recte judicat. Cuit omnia unam sunt, et qui omnia ad unum trahit, et omnia in uno videt, potest stabilis esse, et in Deo pacificus permanere. O veritas Deus, fac me unum tecum in charitate perpetua. Tædet mihi sæpe multa legere, t audire: in te toum est, quod volo et desidero. Taceant omnes doctores, sileant universæ creaturæ in conspectu tuo, tu mihi loquere solus.
3. Quanto magis aliquis unitus, et interius implicatus fuerit, tanto plura et altiora sine labore intelligit quia desuper lumen intelligentiæ accipit. Purus simplex et stabilis in multis operibus non dissipatur, quia omnia ad Dei honorem operatur, et in se otiose ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit, et molestat quam tua immortificata cordis affectio? Bonus et devotus homo, opera sua intus prius disponit, quæ foris agere debet, nec illa trahunt ad desideria vitiosæ inclinationis, sed ipse inflectat ea ad arbitrium rectæ intentionis rationis. Quis habet fortius certamen, quam qui nititur vincere se ipsum? Et hoc deberet esse negotium nostrum, vincere scilicet se ipsum, et quotidie se fortiorem ipso fieri, atque in melius proficere.
4. Omnis perfectio in hac vita quamdam imperfectionem sibi habet annexam. Et omnis speculatio nostra quadam caligine non caret. Humilis tui cognitio certior via est ad Deum, quam profundæ scientiæ inquisitio. Non est culpanda scientia, aut quælibet rei notitia quæ bona est, in se confiderata, eet a Deo ordinata, sed præferenda est, semper bona conscientia, et vita, quia student magis plures scire quam bene vivere, ideo sæpe errant, et nullum vel modicum fructum ferunt.
5. O, si tantam adhiberent diligentiam ad extirpanda vitia, et virtutes inferendas, sicuti movendi quæstiones, non fierent tanta mala et scandala in populo nec tanta dissolutio in cænobiis. Certe adveniente e judicii, non quæretur a nobis quid legimus, sed quid fecimus; nec quam bene diximus, sed quam religiose visimus. Dic mihi, ubi sunt modo illi omnes Domini, et Magistri quos bene nosti dum adhuc bene viverent, et in studiis florerent? Jam eorum præbendas alii possident, et nescio utrum de eis recogitent. In vita sua aliquid videbantur et modo de illis tacetur.
6. O quam cito transit gloria mundi. Utinam vita eorum scientiæ concordasset eorum, tunc bene legissent et studuissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in hoc sæculo, qui parum curant de Dei fervitio. Et quia magis diligunt magni esse quam humiles, ideo evanuerunt in cognitationibus suis. Vere magnus est qui in si parvus est et pro nihilo omne culmen honoris ducit. Vere prudens est qui omnia terrena arbitratur uti stercora ut Christum lucrifaciat. Et vere bene doctus est qui Dei voluntatem facit et suam voluntatem relinquit...
Kommentare
Kommentar veröffentlichen